# Opera geometrica 64

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Prop. 27. p. partis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/64

Propositio XVII. SI circa circulum describatur poligonum habens latera nuD mero imparia, & conuertatur figura circa catetum poligoni, habebit factum splaerale solidum ad inscriptam sibi sphaeram eam rationem, quam habet linea composita ex cateto poligoni & tertia proportionalium (si fiat, vt diameter sphaerae ad semilatus poligoni, ita semilatus ad aliam,) ad diametrum sphaerae. Manente praecedentium constructio ne, sit sphaerale solidum cuius catetus, atque axis sit AB, centrum verò sphaerae C, & diameter DB. Fiat angulus rectus DEF, eritque BF tertia proportionalium, posita diametro DB pro prima, & semila tere poligoni BE pro secunda. Dico sphaerale solidum ad inscriptam sibi sphae Elram esse vt tota AF ad DB. Concipiatur circa sphaeram cylindrus MNOP, & per puncta A, D, B, F, plana agantur ad axem erecta. Erit ergo, per praecedentem, sphaerale solidum ad inscriptam sibi sphaeram, vt superficies sphaeralis solidi ad superficiem sphaerae; hoc est, sumptis aequalibus, vt superficies cylindri GHIL ad superficiem cylindri MNOP; hoc est vt recta AF ad BD per primam per. partis. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
