# Opera geometrica 65

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/65

cto, erit ratio rectae GB ad GD continua ta in tribus terminis GB, GD, GF; vti pro positum est. Dico solidum ad sphaeram esse, vt GF, GB, simul cum GD bis sumpta, ad ipsam GB quater sumptam. Fiat alius angulus ADE rectus; eritque solidum ad sphaeram per praecedentem, vt CE ad diametrum sphaerae AB, hoc est vt EG, GD simul, ad diametrum sphaerae (sunt enim aequales GC, GD) hoc est vt dupla EG, & dupla GD. ad duas diametros, hoc est vt FG, GB cum dupla GD, ad quatuor semidiametros GB. Quod erat demon. &c. Quod autem assumptum fuit, ostendemus sic. Dico ipsam EG bis sumptam, aequalem esse duabus FG, GB. Quoniam ob angulum rectum, rectangula ABE, GBF, aequalia sunt eidem quadrato BD, a equalia erunt & inter se; ideoque latera eorum reciproca, nempe vt AB ad BG subduplam, ita erit FB ad BE subduplam; aequales ergo sunt FE, EB. & tres rectae GF, GE, GB. sunt in proportione Aritmetica; ideo EG bis sumpta aequalis erit duabus FG, GB. Quod &c. Propositio XIX. lintra circulum describatur poligonum habens latera nume ro imparia, & conuertatur figura circa catetum poligoni, erit sphaera inscriptum sibi sphaerale solidum, vt sunt quatuor simul maximi termini, ad maiorem reliquorum semel, & medium bis, & minorem semel sumptum (quando proportio CD ad CE CE continuata erit in quatuor terminis.) Sit circulus cuius diameter AI, centrum verò C, & inscribatur poligonum habens latera numero imparia; tum con uertatur figura circa catetum AD.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
