# Opera geometrica 66-3

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/66-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/66-3

Eritque ef. ęqualis ipsi cp, & I i aequalis ipsi perque & non ipsi qu; & sic de singulis. Quaelibet enim linea quae sit in flexilineo, habebit LV suam portiunculam respondentem in rectà dl, sibi ęqualem; donec flexilineum peruenerit ad vltimum punctum Q: Tunc autem neque de flexilineo, neque de linea di quidquam supererit; sed tam ipsum flexilineum, quàm etiam recta di penitus absumpta erit: Est enim ipsa Ql, quae ab vltimo flexilinei puncto & ducitur, vltima omnium parallelarum, quae producuntur vsque ad dl. Ergò omnes simul lineae flexilinei, quarum prima est Cà, alternatim sumptae (hoc est om. nes lineae progressionis ab m)aequales sunt omnib. portiunculis rectae di simul sumptis: hoc est ipsi di. Quod erat ostendendum &c. Lemma XXVII. Suppositis infinitis magnitudinibus in continua proportione Geometrica maioris inęqualitatis, erit prima magnitudo media proportionalis inter primam differentiam & inter aggregatum omnium. Aßumptà enim praecedenti constructione, ducatur fu aequidistans ipsi gc: & erit du prima differentia. Sed du ad primam magnitudinem ac est ut [ò ad àg, hoc est ut àc ad di agClgregatum omnium. Quod erat demonstrandum &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
