# Opera geometrica 66

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/66

Fiant que anguli CEB & CBF recti, eritque ratio CD ad CE continuata in quatuor terminis CD, CE, CB, CF. Dico sphaeIIram ad inscriptum sibi solidum sphaerale esse, vt CF quater sumpta, ad CB semel, CEbis, & CD semel, simulque sumptas, Intelligatur alia sphaera cuius semidiameter CD: inscripta in solido. Erit ergo maior sphęra ad minorem vt cubus EC ad cubum CD. vel recta FC ad CD, uel ut FC quater, ad CD quater; sphęra uerò minor inscripta, est ad solidum sphęrale, (perpręcedentem) ut CD quater sumpta, ad CB semel, CE bis, & CD semel: Propterea erit ex ęquo, maior, siue circumscripta sphęra, ad suum sphęrale solidum, ut CF quater sumpta, ad CB semel, CE bis, & CD semel sumptas. Quod &c. Scholium. Hactenus sex praecipua Theoremata de solidis sphaeralibus demonstrata sunt. Sequuntur nunc quaedam scitu non iniucunda, & ad doctrinam spectantia.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
