Latin
SCHOLIVM
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Hoc eße uerum etiam in nume ris, &cuiuscunque. generis magnitudinibus non dubitabimus affirmare. Afferremus etiam uniuersaliorem demonstrationem, praecipuè cum admodum breuis sit. Huius ueritatis conclusio cum à nobis obiter celeberrimo Caualerio collata fuisset, ipse etiâ idem Theorema sequenti demonstratione, quę à nobis iam in prima inuentione adhibita fuerat, confirmauit. Premittitur hoc. Quòd sifuerint quotcunque magnitudines siue finitę numero, siue infinitę, quarum antecedens semper sequente maior sit, erit prima omnium magnitudo ęqualis omnib. defferent ijs simul cum ipsa minima magnitudine sumptis. Notum est hoc apud Geometras, demonstraturqe ut à nobis factum est in lemmate 15. Vbi ostendimus parallelogrammum Ae ęquale esse omnibus differentis inter sequentia parallelogramma, &minimo parallelogrammo OC. Supponantur iàm in finitae numero magnitudines in continua proportione Geometrica maioris inaequalitatis; manifestum est quòd minima omnium magnitudovel non erit, uel punctum erit Ergo in hoccasu erit prima magnitudo aequalis omnibus tantum differentijs. Cum autem ponantur magnitudines in continua proportione Geometrica, erunt etiam differentiae in eadem ratione proportionales; &ideo (factà conuersione) erit vt prima differentia ad primam magnitudinem, ita secunda differentia ad secundam magnitudinem, &sic semper. Propterea vt vna ad vnam, ita collectim erunt omnes ad omnes. Nempe vt prima differentia ad primam magnitudinem, ita erunt omnes simul differentiae (hoc est ipsa prima magnitudo) ad omnes magnitudines simul. Constat erco primam magnitudinem mediam proportionalem eße inter primam differentiam, &aggregatum omnium,