# Opera geometrica 68

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/68

Propositio XXII. Veidem sphaerae duo solida parilatera, & similia, circaque Sdiagonalem reuoluta, alterum circumscribatur, alterum verò inscribatur; superficies sphaerae media proportionalis erit inter superficies duorum solidorum. Sit circulus, cuius diameter AB atque ipsi duo poligona, alterum circumscribatur, alterum verò inscribatur, habeatque vtrumque latera numero paria, & sit numerus laterum vnius aequalis numero laterum alterius, vt sphęralia solida similia euadant. Tum conuertatur figura circa diagonalem CD. Dico superficiem factae sphaerae mediam proportionalem esse inter superficies factorum solidorum. Ducatur ex centro Grecta GLad contactus M & L, & radio GM fiat sphaera IMH. Iam superficies solidi AF ad superficiem sphaerae IM intra ipsum inscriptae est vt solidum AF ad sphaeram IM, per 5. huius, nempe vt axis AG ad GM, per 6. huius, hoc est vt rectangulum AGM ad quadratum GM; Superficies verò sphaerae IM ad superficiem sphaerae ALF est vt quadratum GM ad quadratum G A. Ergò ex aequo superficies solidi AF ad superficiem sphaerae AL erit vt rectangulum AGM ad quadratum GA, nempe vt recta MG ad GA. vel vt recta LG ad GC. Sed superficies sphaerae ALF ad superficiem solidi CE est vt LG ad GC. (quod probatur eodem modo vt factum fuit supra) ergo in continua proportione sunt superficies vniuersa solidi AMF, superficies sphae rae ALF. & superficies solidi CE. Quod erat &c. Corollarium. Hinc patet etiam quod si eidem sol ido sphaerali parilatero circa diagonalem reuoluto duae sphaerae, altera circumscribatur, altera verò inscribatur, tres superficies in continua proportione erunt interse.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
