# Opera geometrica 69-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/69-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/69-2

Aliter. Esto parabola ab c. cuius diameter db, tangentes ad basim ad, cd, per verticem verò ef. Inscribantur autem in reliquis trilineis ab e, Se f, duo triangula geh, ifl, (vi imperatum fuit pro constructione lemmatum Tertij, & Quarti.) Item in reliquis quatuor trilineis mixtis, quatuor triangula concipiantur; & hoc modo semper Eritqe vniuersum trilineum ab Cò nihil aliud quàm aggregatum quoddam in finitarum multitudine magnitudinum in proportione quadru pla, quarum prima est triangulum e &, secunda vero constat ex duobus triangulis geh, inl; tertia verò ex quatuor sequentibus &c. Propterea aggregatum omnium, nempe trilineum mixtum abc&, ad primam magnitudinem, nempe ad triangulum edE, erit vt ipsa prima magni tudo ad primam differentiam, videlicet vt 4. ad 3. Cum itaque trilineum ab co ad triangulum ede, sit vt 4. ad tria, erit idem trilineum ad triangulum à dc vt 4. ad 12. & ideo parabola ad triangulum adc erit vt 8. ad 12 & ad inscriptum sibi triangulum vt 8. ad 6. Nempe (esquitertia. Quod erat demonstrandum &c. Lemma XXVIII. Si fuerint infinitae numero rectae lineę AB, CD, EF. &c. in continua proportione Geometrica maioris inaequalitatis: altera autem ponatur progressio BG, DH, FI &c. ita vt sit quemadmodum AB prima ad BG primam, ità CD secunda ad D H secundam: & ita tertia EF ad tertiam FI & sic semper. Dico vniuersum aggregatum progressionis AB, CD, EF, &c. ad aggregatum progressionis BG, DH, FI, esse vt AB ad BG. Intelligantur omnes termini dua rum progresseonum esse in flexilineis &c. iunctisque ad, ga, ducae tur Ol parallela ipsi ad, & om parallela ipsi dg, Eritque bl aequalis omnib. infinitis terminis ab, Cd, ef. &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
