# Opera geometrica 69

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/69

Propositio XXIII. CPhaeralia solida parilatera circa diagonalem reuoluta, & ei dem sphaerae, vel aequalibus sphaeris circumscripta, inter se sunt vt axes. Sint circa circulum cuius centrum A duo poligona dissimlia, quorum latera numero paria sint, & conuertantur circa diagonalem. Sitque alterius factorum solidorum B FC, axis BC; alterius verò nempe DGE, esto axis DE, Dico solidum BFC, ad solidum DGE esse vt BC ad DE. Hoc autem patet. Quoniam solidum B FC ad sphaeram est vt BC ad diametrum HI; sphaera vero ad al- 6. buius. terum solidum DGE est vt diameter HI ad axem DE, erit ex * eod. aequo, solidum BFC. ad solidum DGE, vt BC ad DE. Quod erat &c. Hinc facile ostendi potest excessum, quo solidum BFC superat sphaeram, ad exceßum quo solidum DGE superat eandem sphaeram, esse vt BH, ad HD, Cum enim solidum BFC ad sphaeram sit vt BA ad AH, erit di-6. huius. uidendo excessus BEC ad sphaeram, vt BH ad HA. Eadem ratione sphaera ad excessum DGE erit, ut HA ad HD;ergo ex aequo, exc essus BFC ad excessum DCE, supra sphaeram erit vt BH, ad HD. Quod &c. Pya

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
