# Opera geometrica 7-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, DE DIMENSIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/7-2

Cum enim libellus in Propositiones, vt plurimum non coherentes digestus sit; sed ita dispositas vt vbicunque libuerit initium facere possis, & finem, dicam cum Martiale tibi carta plicetur Altera; diuisum sic breue fiet opus, Si verò mauis probare consilium eorum qui vnam, aut alteram tantum quadraturam edidere; quis prohibet? & in hoc legere potes vnam, aut alteram; si tamen hoc quoque nimis videbitur, nullam. Vtilitatem exigis? concedo; & in hanc partem libellum excusare non ausim attamen non deerit for tasse aliquis qui penitus inutilem non existimet, cum Geometricus, sit. Sola enim Geometria inter liberales disciplinas acriter exacuit ingenium, idoneumque reddit ad ciuitates exornandas in pace, & in bello defendendas: caeteris enim paribus, ingenium quod exercitatum sit in Geometrica palestra, peculiare quoddam, & virile robur habere solet: praestabitque semper, & antecellet, circà studia Architecturae, rei bellicae, nauticaeque siue mauis circà Aritmeticam, artemque metiendi, vnde totum ciuile commercium dependet, regiturque. Quinetiam circà ministeria fluuiorum, & aquarum stagnantium, vnde non nisi magna percipiuntur siue damna, siue beneficia; pro vt bene, vel male intellecta fuerit huiusmodi rerum natura. Sed esto quòd inutilis penitus habeatur libellus; siue quia Reipub. nihil interest parabolae quadratura; siue quia multis ab hinc saeculis excogitata fuerat, & demonstrata. Huic verò obiectioni respondeat Reuerendiss. D. Benedictus Castellius Magister meus. Ipse enim dicet, quòd si Principes terrae, solam illam vulgarem, & apparentem vtilitatem in Artibus magni facerent, exigerentque, dam nandi penitus essent Sculptores, Celatoresque egregijs eijciendi cis di ciuitatibus Pictores, Musici, Citharaedi, Poëtae, atque id genus alij.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
