Latin
Propositio XXV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXV. Iintra aequales, vel eandem sphaeram, cuius diameter AB, Sdescripta fuerint duo solida sphaeralia parilatera, quorum duo latera sint BC, BD; demittanturque ex punctis C, D, perpendiculares CE, DF ad diametrum; erit solidum cuius latus BC, ad solidum cuius latus BD, vt AE ad AF. Ducantur enim ex centro Iad latera BC, BD perpendiculares IG, IH. Recta EA ad rectam AB, est vt quadratum AC ad quadratum AB (ob angulum in semicirculo rectum ACB) recta autem BA ad AF, est vt quadratum AB, ad quadratum AD, ergo ex aequo recta EA ad rectam AF, est vt quadratum AC ad quadratum AD, hoc est vt quadratum IG ad quadratum IH, hoc est vt solidum cuius latus est BC ad solidum cuius latus est BD. Quod erat