Latin
Propositio XVI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc semper verum est etiam circa reliquas portiones parabolicas AIB, BOC; (est enim AIB parabola, cuius tan gentes ad basim sunt AF, BF, ideoque triangulum inscriptum AIB duplum erit trianguli tangentium LFM. Idemque verum etiam est ex alterà parte: Ergo duo simul triangula AIB, BOC, dupla sunt duorum simul LFM, NGP. )ergò cum sint duae progressiones vtraque in proportione continuata magnitudinum infinitarum multitudine, (altera nempe intrà parabolam, cuius primus terminus est triangulum ABC, secundus verò, duo triangula simul AI B, BOC &c. altera verò progressio extrà parabolam, cuius nempe primus terminus est triangulum FDG; secundus autem duo simul triangula LFM, NGP. &c,) suntque singuli termini progressionis, quae intrà parabolam est, dupli singulorum terminorum progressionis, quae extrà est: Erit ergo aggregatum vniuersum primę progressionis duplum totius aggregati secun dae progressionis; Nempe ipsa parabola dupla eri trilinei mixti ABCD. Componendo igitur, &per conuersionem rationis, erit triangulum ADC ipsius parabolę sesquialterum, nem pe vt 6. ad 4. ideoque parabola ad triangulum ABC erit vt 4. ad 3. videlicet sesquitertia. Quod erat ostendendum &c. Parabolę quadratura haberi potest sumptis alijs principijs, ope tamen indiuisibilium. Supponimus quę Archimedes demonstrauit in libro de lineis Spiralibus ad Propositiones 14. &25. Praemisso Lemmate huiusmodi. Lemma XXIX. Si fuerit vt prima magnitudo ad secundam, ita tertia ad quartam, &hoc quotiescunque libuerit: fuerintque omnes primę, item &omnes tertię eodem ordine proportionales: Erunt omnes primae simul ad omnes secundas, vt sunt omnes tertię simul ad omnes quartas. Sit a prima ad O secundam, vt C tertia ad d quartâ; &e ad f, vt g ad B; &hoc quotiescunque libuerit. Sintque omnes primae a, e, i, &c. &omnes tertię c, g. m, &c.