# Opera geometrica 71-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/71-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/71-2

Et hoc semper verum est etiam circa reliquas portiones parabolicas AIB, BOC; (est enim AIB parabola, cuius tan gentes ad basim sunt AF, BF, ideoque triangulum inscriptum AIB duplum erit trianguli tangentium LFM. Idemque verum etiam est ex alterà parte: Ergo duo simul triangula AIB, BOC, dupla sunt duorum simul LFM, NGP. ) ergò cum sint duae progressiones vtraque in proportione continuata magnitudinum infinitarum multitudine, (altera nempe intrà parabolam, cuius primus terminus est triangulum ABC, secundus verò, duo triangula simul AI B, BOC &c. altera verò progressio extrà parabolam, cuius nempe primus terminus est triangulum FDG; secundus autem duo simul triangula LFM, NGP. &c,) suntque singuli termini progressionis, quae intrà parabolam est, dupli singulorum terminorum progressionis, quae extrà est: Erit ergo aggregatum vniuersum primę progressionis duplum totius aggregati secun dae progressionis; Nempe ipsa parabola dupla eri trilinei mixti ABCD. Componendo igitur, & per conuersionem rationis, erit triangulum ADC ipsius parabolę sesquialterum, nem pe vt 6. ad 4. ideoque parabola ad triangulum ABC erit vt 4. ad 3. videlicet sesquitertia. Quod erat ostendendum &c. Parabolę quadratura haberi potest sumptis alijs principijs, ope tamen indiuisibilium. Supponimus quę Archimedes demonstrauit in libro de lineis Spiralibus ad Propositiones 14. & 25. Praemisso Lemmate huiusmodi. Lemma XXIX. Si fuerit vt prima magnitudo ad secundam, ita tertia ad quartam, & hoc quotiescunque libuerit: fuerintque omnes primę, item & omnes tertię eodem ordine proportionales: Erunt omnes primae simul ad omnes secundas, vt sunt omnes tertię simul ad omnes quartas. Sit a prima ad O secundam, vt C tertia ad d quartâ; & e ad f, vt g ad B; & hoc quotiescunque libuerit. Sintque omnes primae a, e, i, &c. & omnes tertię c, g.m, &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
