# Opera geometrica 71

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/71

Propositio XXVI. SI intra sphaeram cuius diameter AB descriptum sit solidum sphaerale parilaterum, & circa diagonalem reuolutum; demittaturque ab extremitate lateris BC quod diàmetrum contingit, recta CD perpendicularis ad diametrum circuli AB, erit conus cuius basis circulus AFCBE altitudo verò sit AD, subduplus solidi sphęralis; conus verò, cuius eadem sit basis, & altitudo DB, erit subduplus differentiae, quae inter sphaeram, & solidum sphaerale est. Sphaera enim ad inscriptum solidum est vt quadratum diametri ad quadratum cateti AC (est enim AC ob angulum rectum ACB, aequalis cateto poligoni,) hoc est vt BA recta ad rectam AD. Iam quia conus, cuius basis AFCBE altitudo verò sit AB; aequalis est haemisphaerio in eadem basi constituto; erit dictus conus, hoc est hemisphaerium, ad conum cuius basis eadem A FCBE, altitudo verò AD, vt AB ad AD. Sed hemisphęrium etiam ad semisolidum est vt AB ad AD; vt ostendimus supra. Propterea conus cuius basis circulus AFCBE, altitudo autem AD, erit aequalis semisolido sphaerali, siue subd uplus solidi sphę ralis. Quod &c. Similiter inferetur, conum cuius basis eadem AFCBE, altitudo verò DB, subduplum esse exceßus illius, quo sphaera solidum superat. ScheDemonstramus etiam singula illa solida rotunda annularia, quae describuntur in reuolutione figurae à bilineis mixtis, quale vnum est FC, & solidum sphaerale circundant; aequalia esse singulis sphaeroidibus, quarum vniuscuiusque maximus circulus sit circa diametrum FC. Axis verò aequalis sit portioni rectae ex AB. quae intercipitur inter duas perpendiculares ad ipsam AB ductas ex punctis F & C. & sic de reliquis. Sed hoc alibi. ἐ γυ

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
