# Opera geometrica 72

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/72

Propositio XXVII. ** 1 eidem circulo duo poligona parilatera alterum circumS scribatur, alterum verò inscribatur; & conuertatur circum scriptum quidem circa catetum, inscriptum verò circa diagonalem; erit differentia inter circumscriptum & sphaeram, ad differentiam inter sphaeram & inscriptum, vt quadratum lateris circumscripti ad duplum quadrati lateris inscripti. Esto circuli diameter AB, latus CAD verò poligoni circumscripti CD. & inscripti AE. Dico excessum, quo maius solidum sphaeram superat, ad excessum, quo sphaera superat minus esse vt quadratum CD ad duo quadrata ex AE. Solidum enim circumscriptum est ad sphaeram vt duo quadrata CI, IA ad duplum quadrati ex IA; ergo diuidendo, erit excessus solidi supra sphaeram, ad ipsam sphęram, vt quadratum CA ad duplum quadrati ex IA, siue vt quadr. CD, ad duplum quadr. ex AB Sphaera autem ad excessum, quo ipsa superat minus solidum, est vt quadratum AB ad quadratum AE, vel vt duo quadrata ex AB ad duo quadrata ex AE. Propterea ex aequo excessus solidi maloris supra sphęram, ad excessum sphęrae supra minus solidum, erit vt quadratum ex CD ad duo quadrata ex AE. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
