# Opera geometrica 75

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/75

Propositio XXX. SI circa circulum descriptum fuerit triangulum aequilaterum L & reuoluatur figura, erit factus conus aequilaterus ad inscri ptam sibi sphaeram vt 9. ad 4. Esto circa circulum ABC triangulum aequilaterum DEF, & conuertatur figura. Dico factum conum ęquilaterum esse ad inscriptam sphaeram in proportione dupla sesquiquarta, nempe vt 9. ad 4. Concipiatur in hemisphęrio GAI conus GAI. Erit iam per lemma praecedens circulus cuius diameter DF triplus circuli cuius diameter GI; sed conus DEF ad conum GATrationem habet compositam ex ratione altitudinum EA ad AL; quae tripla est: Et ex ratione basium, nempe circuli DF ad circulum GI quae similiter tripla est: quare conus DEF ad conum GAl erit vt 9. ad vnum, sumptisque consequentium quadruplis, erit conus DEP ad sphaeram sibi inscriptam, vt 9. ad 4. Quod erat &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
