Latin
Propositio XXXIII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 77
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXXIII. Ombus solidus aequilaterus circa sphaeram descriptus est ad ipsam sphaeram vt diameter quadrati ad latus eiusdem. Esto quadratum ABCD circa circu lum cuius centrum E; &voluatur figura circa diagonalem BD; Dico rombum solidum aequilaterum factum ex reuolutione, esse ad sphaeram vt diameter quadrati ad latus eiusdem. Intelligatur in hemisphęrio conus F GH, cuius basis FH, altitudo EG, &ducatur IM. Erit iam conus ABC cuius basis AC, similis cono FGH, vter que enim rectus &rectangulus est. Ergo conus ABC ad conum FGH erit vt cubus BE. ad cubum EG, nempe vt recta BE ad E L. (sunt enim EB, EG, EI, EL in continua ratione) sumptis autem consequentium duplis, erit conus ABC ad hemisphaerium, vt BE ad EG, &propterea totus rombus solidus ad totam sphęram sibi inscriptam erit vt BE ad EG, hoc est vt diameter alicuius quadrari ad latus eiusdem. Quod &c. Propositio XXXIV. Phaera ad inscriptum sibi cylindrum aequilaterum est vt diameter quadrati ad 3. quart. lateris eiusdem. Describatur intra circulum cuius centrum A quadratum BC DE, &voluatur figura circa catetum AG. Dico sphęram ad cylindrum BCDE, esse vt diameter alicuius quadrati ad 3. quart. lateris eiusdem. IntelDe Sphaera, &solidis sphaeralib. Intelligatur circa sphaeram alter cy lindrus aequilaterus FILM. &producta AM iungantur AD, GO.