# Opera geometrica 77

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/77

Propositio XXXIII. Ombus solidus aequilaterus circa sphaeram descriptus est ad ipsam sphaeram vt diameter quadrati ad latus eiusdem. Esto quadratum ABCD circa circu lum cuius centrum E; & voluatur figura circa diagonalem BD; Dico rombum solidum aequilaterum factum ex reuolutione, esse ad sphaeram vt diameter quadrati ad latus eiusdem. Intelligatur in hemisphęrio conus F GH, cuius basis FH, altitudo EG, & ducatur IM. Erit iam conus ABC cuius basis AC, similis cono FGH, vter que enim rectus & rectangulus est. Ergo conus ABC ad conum FGH erit vt cubus BE. ad cubum EG, nempe vt recta BE ad E L. (sunt enim EB, EG, EI, EL in continua ratione) sumptis autem consequentium duplis, erit conus ABC ad hemisphaerium, vt BE ad EG, & propterea totus rombus solidus ad totam sphęram sibi inscriptam erit vt BE ad EG, hoc est vt diameter alicuius quadrari ad latus eiusdem. Quod &c. Propositio XXXIV. Phaera ad inscriptum sibi cylindrum aequilaterum est vt diameter quadrati ad 3. quart. lateris eiusdem. Describatur intra circulum cuius centrum A quadratum BC DE, & voluatur figura circa catetum AG. Dico sphęram ad cylindrum BCDE, esse vt diameter alicuius quadrati ad 3. quart. lateris eiusdem. IntelDe Sphaera, & solidis sphaeralib. Intelligatur circa sphaeram alter cy lindrus aequilaterus FILM. & producta AM iungantur AD, GO.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
