# Opera geometrica 78

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/78

Erunt ob similitudinem triangulorum, in continua ratione FA, AD, AG, AP; Et quia cylindri sunt similes, nempe aequilateri, erit cylindrus IFML ad cylindrum BCDE vt cubus FM ad cubum CD, hoc est vt cubus FD ad cubum DG, siue vt cubus FA ad AD, hoc est vt recta FA ad quartam AP. Sumptisque antecedentium subsequialteris, erit sphaera ad cylindrum BCDE vt duę tert. ipsius FA ad AP; hoc est vt tota FA ad sesquialteram ipsius AP; siue (quod idem est) vt FA ad 3. quar. rectae AD. Constat ergo sphaeram ad inscriptum sibi cylindrum aequilaterum esse vt FA ad 3. quar. ipsius AD; hoc est vt diameter alicuius quadrati ad 3. quar. lateris eiusdem. Quod &c.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
