Latin
Propositio XXXV
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 79
Unproofread scanNot analysed yet
titudinem habet HI duplam ipsius HL. Iam conus CLF. ad conum ALB, erit ob similitudinem, vt cubus CLad cubum LA, nempe vt 8. ad F; &diuidendo semisolidum CABF erit ad conum ALB, vt septem ad vnum. Propterea etiam dupla eandem rationem habebunt, hoc est solidum exagonale integrum septuplum erit coni AIB. Quod erat &c. Propositio XXXVI. I circa circulum describatur exagonum, &reuoluatur fiEgura circa catetum; erit sphaera sextupla coni, qui eandem basim, &eandem altitudinem cum solido habeat. Esto circa circulum cuius centrum CHD Lexagonum ABCDEF. &conuertatur circa catetum GH; inscribatur que in facto solido exagonali coB eq nus AHF, qui basim habeat circulum circa AF, altitudinemverò GH eandem cum solido. Dico sphaeram AG F. sextuplam esse coni AHF. Concipiantur duo alij coni; nempe LHM in hemisphaerio, &AlF super basi AF constitutus ad centrum I. Erit ergò propter exagonum, triangulum AIF aequilaterum, &ideò ipsa IG tripla erit potentià ipsius GA. Constat igitur quod circulus cuius diameter LM (dupla scilicet ipsius! G) triplus erit circuli cuius diameter AF, &propterea conus LHM triplus erit coni AIF. Sphaera autem duodecupla erit coni AlF, &ideo sextupla coni AHF. Quod erat &c.