Latin
DE DIMENSIONE
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà verò ditandi essent, atque opibus, officijsque omnibus demerendi pistores, quorum vtilitati nulla alia par est; caupones, sutores, &quicunque artem colunt vitae hominum summoperè vtilem. Quinetiam si vtilitas sola attendatur, damnandus erit vini vsus, &detestanda cultura vinearum. At in summo praetio habenda aqua, cuius vtilitates tàm facilè est numerare, quàm difficilè sit ijs non indigere. Vtcumque ea res se se habeat, veniamus ad obiectiones quae circà artis fundamenta versantur. Indignor equidem Lucam Valerium, verè nostri saeculi Archimedem, cum optimam causam suscepisset, pessimâ defensione vsum fuisse. Solent ab eruditis culpari figurarum Geometricarum dimensiones, quae Mecanicis fundamentis innixae stabiliuntur, tam quàm duplex falsum supponant: alterum, quòd superficies grauitatem non habentes, habere tamen concipiuntur: alterum verò, quòd fila quae magnitudines ad libram suspendunt aequidistantia supponuntur, cum tamen in centro terrae concurrere debeant. Ego verò in ea sum sententia, vel nullam ex his suppositionib. esse falsam, vel reliqua omnia principia Geometriae falsa existere eodem modo. Falsum enim est, quòd circulus habeat centrum, sphaera superficiem, conus soliditatem. Loquor de figuris abstractis quales Geometria considerare solet; non autem de fificis, &concretis. Necesse igitur erit fateri quòd circuli cen trum, superficies sphaerae, soliditas coni, &reliqua huiusmodi non controuersa, nullam aliam habeant existentiam, praeter illam quam accipiunt per definitionem, &per intellectum. Eodem prorsus modo grauitas est in figuris Geometricis, quomodo in ijsdem est centrum, perimeter, superficies, soliditas &c. Laudarem igitur in Mecanicis contemplationibus noua definitione figuras generare; hoc, aut alio non ab si mili modo. Quadratum est quadrilaterum, quod, cum aequilaterum, &aequiangulum sit, singula ipsius puncta momentum habent procedendi versus aliquam mundi plagam per lineas inter se parallelas.