Latin
Propositio XIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio verò quadrati LM, ad rectangulum NMO, componitur ex ratione LM ad MN (quae sesquitertia est per constructionem; sumpsimus enim punctum F; ita vt AF ad FD, esset vt 5. ad 3.) &ex ratione LM ad MO; quae quidem ignota erat, sed necessariò sesquialtera nunc apparet. Ratio enim dupla conponitur ex sesquitertia, &sesquialtera, vt ipsis etiam Cantoribus vulgatum est; vt videre est in his tribus numeris 4. 3. 2. Rectangulum ergo DE ad ipsum DP, siue ad semiparabolam, sesquialterum erit; &ipsa semiparabola ad triangulum A CD. sesquitertia erit. Quod erat ostendendum &c. Lemma XXXII. Sit parabola ABC, cuius basis AC, tangens CD; diametro aequidistans sit A D. Sumpto quolibet puncto E. ducatur EF diametro aequidistans. Dico esse vt FE ad EB, ita CA ad AE. Est enim DA ad FB longitudine, vt DC ad CF potentiâ, siue vt DA ad FE