Latin
Propositio XL
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XL. Olidum parilaterum circa catetum reuolutum ad inscriptum S sibi conum, rationem habet quam AB ad BC; facto scilicet angulo DEB recto. Esto poligonum FGHILE habens la tera numero paria, descriptum circa circulum cuius centrum D. &conuertatur figura circa catetum CA, fiatque angulus DEB rectus. Dico solidum ad inscriptum sibi conum FAE, esse vt AB ad BC. Erit enim solidum ad sphaeram vt BA ad AC, sumptisque consequentium dimidijs, erit solidum ad hemisphaerium vt B Aad DC, sed (per lemma praecedens) hemisphaerium est ad conum FAE, vt circulus ex DC ad circulum ex CE; siue vt recta DC ad CB; ergò ex aequo erit sphaerale solidum ad inscriptum sibi conum FAE, vt AB ad BC. Quod erat &c.