Latin
Propositio XX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 83-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iam QN ad RS est (ob aequalitatem) vt QN ad NP, siue vt DA ad AN reciprocè. Aequiponderant ergo rectae N, &RS, &sic semper. Ergo omnes simul lineae trianguli AFC (nempe ipsum triangulum) aequiponderant omnibus simul lineis figurae GLHM, (nempe ipsi figurę GLHM.) Accipiatur AV tertià pars totius AC. Manifestum est, quod si ex V demittatur recta ęquidistans ipsi AF. in ipsa erit centrum grauitatis trianguli AFC; eritque ipsa ad horizontem perpendicularis. Propterea erit triangulum AFC. appensum centralitèr ex puncto V. Eritque triangulum AFC ad spatium GLHM. reciprocè vt DA ad AV nempe triplum. Cum autem spatium GLHM aequale sit parabolae ABC; erit triangulum AFC triplum etiam parabolae ABC. Reliquum quadraturę absoluitur vt in Propositione IX. Factum est, Quod &c.