Latin
Propositio XL
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 84
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo diuidendo erit sphaera ad differentiam inter ipsam &solidum vt duo quadrata ex CD ad quadratum CE sumptisque antecedentium dimidijs, erit hemisphaerium ad differentiam inter sphaeram &solidum, vt quadratum DC ad quadr. CE, siue vt quadratum AC ad quadratum FE. Quod &c. Corollarium. Constat etiam hemisphaerium ad conum FAE inscriptum in sphaerali solido, esse in duplicat a ratione AC ad FE, nempe axis coni ad diametrum basis eiusdem. Quandoquidem conus FAE demonstratus est aequalis differentiae inter solidum sphaerale inscriptamque sibi sphęram.