Latin
Propositio XXI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 84-3
Unproofread scanNot analysed yet
ABC, quae quidem diametro parallelae sint, inter se sunt in eadem ratione in qua sunt omnes circuli coni alicuius, qui axem habeat DC, &verticem C. Ergo centrum grauitatis omnium linea rum trilinei DABC, erit in illa, quae diuidit libram DC; quemadmodum diuidit eandem centrum grauitatis coni; nempe vt pars ad C terminata, reliquae sit tripla. Fiat ergo CF tripla ip sius FD. &ducta FM parallela ad CA NLI E E, erit centrum grauitatis trilinei DA BC in recta FM. vbicunque sit. Item, omnes lineae, quae in semiparabola ABCE ducuntur ad diametrum parallelae, inter se sunt in eadem ratione, in qua sunt omnes circuli alicuius hemisphaerij, cuius axis sit AE, vertex verò A. Ergò centrum grauitatis omnium linearum ad libram AE appensarum, siue ipsius semiparabolae, erit in illa, quae libram AE sic diuidit vt diuidit eandem centrum grauitatis hemisphaerij; ,Nempe vt pars ad A terminata, sit ad reliquam vt 5. ad 3. Fiat ergo AI ad IEvt 5. ad 3. ; &ducta IH parallela ad CE, erit centrum semiparabolae in recta IH, vbicunque sit. Ducatur tandem GL, quae bifariam secet latera AE, DC. &in GL erit centrum grauitatis parallelogrammi DE. quod sit O. Ponatur centrum grauitatis semiparabolę esse pun ctum quoduis P. ductaque PO, producatur in N; &erit N. centrum grauitatis trilinei DABC. Iam, semiparabola ad trilineum est vt NO ad OP, siue vt ML ad LI; nempe vt 2. ad vnum; (qualium enim partium tota AE est 8, talium AM est 2, ML est 2, LI est vna, &teliqua IE 3. per constructionem) Ergo semiparabola ad parallelogrammum erit vt 2. ad 3, siue vt 4. ad 6; &semipara bola ad triangulum inscriptum vt 4. ad 3. Nempe sesquitertia. Quod &c. FINIS. APPEN