# Opera geometrica 84

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/84

Ergo diuidendo erit sphaera ad differentiam inter ipsam & solidum vt duo quadrata ex CD ad quadratum CE sumptisque antecedentium dimidijs, erit hemisphaerium ad differentiam inter sphaeram & solidum, vt quadratum DC ad quadr. CE, siue vt quadratum AC ad quadratum FE. Quod &c. Corollarium. Constat etiam hemisphaerium ad conum FAE inscriptum in sphaerali solido, esse in duplicat a ratione AC ad FE, nempe axis coni ad diametrum basis eiusdem. Quandoquidem conus FAE demonstratus est aequalis differentiae inter solidum sphaerale inscriptamque sibi sphęram.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
