Latin
INNENLIX
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem non adèò obscurum est: Nam tota periphaeria ac se ipsam in conuersione commensurauit super manente recta ab Quaeritur nunc quàm proportionem habeat spatium cycloidale ado ad circulum suum genitorem ac? Ostendemusque, Deo dante, triplum esse. Demonstrationes tres erunt, inter se penitus diuersae. Prima, &tertia per nouam Indiui sibilium Geometriam nobis amicissimam procedent: secunda verò per duplicem positionem, more veterum recepto; vt vtrisque fautoribus satisfiat. Cęterum, hoc moneo; principia ferè omnia, quibus aliquid per Indiuisibilium Geometriam demonstratur, ad solitam antiquorum demonstrationem indirectam reduci posse: quod à nobis factum est, vt in multis alijs, ita etiam in primo, &tertio sequex tium Theorematum; sed ne lectoris patientia nimium adhuc abu teremur plurae omittenda censuimus, tresque tantum demonstrationes exib emus