Latin
THEOREMAI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 87-2
Unproofread scanNot analysed yet
itemque arcus In rectae an ob eandem causam, cum arcus In, seipsum super recta an commensurauerit; ergo reliquus arcus Im, reliquae rectę nt ęqualis erit. Eadem ratione arcus by. rectę ap, &arcus bo rectę pf, aequalis erit, Iam recta an aequalis est arcui In, siue arcui bo, siue rectę pf. Ergo ob parallelas, ęquales erunt at, [c. Verum quia aequales erant etiam cr, au. reliquę ut, sr ęquales erunt. Propterea in triangulis aequiangulis utque, rix, aequalia erunt latera homologa uq, XY. Patet itaque quod duae rectae Iu, br simul sumptae aequales erunt duabus rectis Io, bx, nempe ipsis ei, dh, &hoc semper verum erit vbicunque sumantur duo puncta H, &i, dumodo aequaliter a centro sint remota. Ergo omnes lineae figurae alocà aequales sunt omnibus lineis semicir culi caef; &ideò figura bilinearis albca aequalis erit semicirculo cdef. Sed triangulum acf duplum est semicirculi caef. (nam tri angulum ac f reciprocum est triangulo Propos. pr. Arch. de dimens. circ. cum latus af semiperiphaeriae, latus verò sc diametro sit aequaele, vnde sequitur triangulum ac Taequale esse integro circulo cuius diameter sit cF. )Ergo componendo, totum cycloidale spatium sesquialterum erit trianguli inscripti acb; Triplum verò semicirculi cdef. Quod erat. Lemma T. Si super lateribus oppositis alicuius rectanguli AF, duo semicirculi descripti sint, EIF, AGD erit figura sub periphaerijs, &sub reliquis lateribus comprehensa ęqualis prędicto rectangulo. Vocetur autem talis sigura Arcuatum; tam si fuerit integra, quàm etiam ipsius partes, quando secta fuerit à linea ipsi fa garallela. Demonstratur; quoniam cum sint aequaeles semicirc. dempto communi segmentobę C. additisque communibus trilineis eba, cfd. clarum erit propositum.