# Opera geometrica 87

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/87

Propositio XLV. CIintra poligonum regulare parilaterum inscribatur simile Dpoligonum, ità vt anguli inscripti bisectiones laterum circumscripti contingant; conuertaturque figura circa catetum maioris poligoni. Erit majus solidum sphęrale ad minus, vt sunt duo simul quadrata duarum diagonalium, ad duo quadrata minoris cateti. Esto poligonum parilaterum ABC &c. intra quod inscribatur simile poligonum AIC &c. vti dictum est. Conuertaturque figura circa AC catetum maioris poligo ni. Dico solidum sphęrale ABC, ad solidum AIC esse vt duo quadrata simul duarum diagonalium, nempe BD, DC. ad duo quadrata minoris cateti DI. Circumscribatur solido AIC sua sphęra, quę alteri solido inscripta erit, Iam solidum ABC ad inscriptam sphaeram, est vt duo quadrata simul BD, DC ad duplum quadrati DC (per 13. huius.) Sphaera verò ad inscriptum solidum est, vt duplum quadrati DC ad duplum quadrati DI (per 7. huius) Ergo ex aequo majus solidum sphaerale ad minus erit vt duo simul quadrata BD, DC ad duplum quadrati DI. Quod erat &c. Propositio XLVI. Visdem positis: si conuertatur figura circa diagonalem maioris poligoni GC. Erit majus solidum ad minus, vt integer axis AC maioris solidi, ad vtramque simul, nempe semicatetum D G minoris, & quartam proportionalium GF; si fiat vt semidiagonalis minoris ad semicatetum; ita semicatetus ad tertiam, & tertia ad quartam. Esto solidum quale positum est ABCH. cui inscriptum sit solidum IBD. vti dictum est. Ducatur, DE perpendicularis ad GB, & EF ad GC;eruntque in continua pro portione CG, GB, GD, GEGF.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
