# Opera geometrica 89-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, THEOREMAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/89-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/89-2

Quod si figurae circumscriptae addas suum arcuatum irede, superabit circumscripta figura ipsam inscriptam exc essu praedicti arcuati, siue rectangulo re, nem pe minori excessu quam sit spatium K. Propterea inscripta in trilineo figura adhuc erit plusquàm dimidium arcuati ag fede. & ideo maior quam trilineum fo abe. Sed eadem aequalis est alteri figurę ex arcuatis compositę & in trilineo fgabc descriptae: ergò hęc inscripta figura maior esset suo trilineo Igabc. pars suo toto, quod esse non potest. Quod inscriptae figurae sint ęquales patet. Nam arcus olęqualis est rectae Ia, hoc est rectae te, hoc est arcui rm (ob cycloidem.) Ergo arcuatum o aequale erit arcuato mi. & sic de singulis. Si verò supponeremus trilineum fgabc maius quàm dimidium arcuati agfcde, constructio figurae, & demonstratio penitus eadem erit. Ergò concludemus cycloidem lineam ab e bifariam secare arcuatum a gfcde. Quod erat propositum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
