Latin
9
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 9
Unproofread scanNot analysed yet
Interim satis superque mihi erit aliqua apposuisse, quae propria claritate vltrò se se offerunt etiam aspernanti. Horum maxima pars Corollaria esse poterant praecedentium sex Theorematum; attamen illa demonstrabimus ex sola etiam Eu clidis doctrina, sine ope illorum quę de sphaeralibus praemiseramus; Vt videre est ad Propositiones 30. &9. sequque in secundo libro. Caeterum huiùs contemplationis occasionem, mox etiam &scriptionis incitamentum praebuit mihi acutissimus librorum Archimedis scrutator Antonius Nardus Aretinus: huic enim refero, atque ipsius eruditis colloquijs, si quid verè Geometricum in hac scriptura exciderit mihi. Sverò pleraque mala erunt, &fortasse omnia, hoc vnum culpandus erit ornatissimus vir, &genere, doctrinà, moribusque conspicuus Andreas Arrighettus Florentinus, qui post magna in me collata beneficia, editionem mali libri non suasit, sed iussit.