# Opera geometrica 9

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/9

Interim satis superque mihi erit aliqua apposuisse, quae propria claritate vltrò se se offerunt etiam aspernanti. Horum maxima pars Corollaria esse poterant praecedentium sex Theorematum; attamen illa demonstrabimus ex sola etiam Eu clidis doctrina, sine ope illorum quę de sphaeralibus praemiseramus; Vt videre est ad Propositiones 30. & 9. sequque in secundo libro. Caeterum huiùs contemplationis occasionem, mox etiam & scriptionis incitamentum praebuit mihi acutissimus librorum Archimedis scrutator Antonius Nardus Aretinus: huic enim refero, atque ipsius eruditis colloquijs, si quid verè Geometricum in hac scriptura exciderit mihi. Sverò pleraque mala erunt, & fortasse omnia, hoc vnum culpandus erit ornatissimus vir, & genere, doctrinà, moribusque conspicuus Andreas Arrighettus Florentinus, qui post magna in me collata beneficia, editionem mali libri non suasit, sed iussit.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
