# Opera geometrica 90

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/90

Sphaera autem prima ad secundam sphaeram est vt duo cubi A ad duos cubos C. Sphaera tandem secunda ad solidum suum, est vt duo cubi C, ad parallelepipedum basi quadrato Caltitudine verò D, & I simul (quod ostenditur vt nuper factum est in prima sphę ra) ergo ex aequo primum solidum sphaerale ad secundum, erit vt parallelepipedum basi quadrato A, altitudine B & F simul, ad parallelepipedum basi quadrato Caltitudine verò D & I simul. Quod erat &c. Scholium. Idem concludi potest si sphaerae concipiantur intra ipsa solidae inscriptae iuxta Propositionem 13. huius; siue altera inscripta, altera verò circumscripta iuxta 13. & 14. huius. Quando verò termini proportionis alij euadant à propositis, vt in hac, & in sequentibus, scias proportionem semper eandem esse, in quibuscuque tandem terminis eueniat.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
