Latin
Propositio IL
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 91
Unproofread scanNot analysed yet
lelepipedum basi quadrato B. altitudine prima ad secundam est, ad quatuor cubos B. Sphaera autem vt quatuor cubi B ad quatuor cubos D; Sphaera tandem secunda ad solidum suum est, vt quatuor cubi D. ad parallelepipedum basi quadrato D. altitudine D &I cum dupla ipsius C (quod ostenditur vt nuper factum est) ergo ex aequo patet quod propo situm fuerat. &c. Propositio L. COlidum sphaerale parilaterum circa diagonalem reuolutum, D ad solidum sphęrale parilaterum circa catetum reuolutum, est vt parallelepipedum basi quadrato cateri, altitudine diagonali bis sumptum, ad parallelepipedum basi quadrato cateti simul diagonalisque, altitudine verò cateti. Sint duo solida sphaeralia, quorum alterum circa diagonalem A sit reuo lutum, alterum verò circa catetum C. Dico solidum primum circa diagonalem, ad solidum secundum circa catetum, esse vt parallelepipedum basi quadr.