Latin
Propositio LI
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio LI. Olidum sphęrale parilaterum circa diagonalem reuolutum, S ad solidum sphaerale imparilaterum est, vt parallelepipedum basi quadrato cateti, altitudine diagonali quater sumptum; ad parallelepipedum basi quadrato rectae illius quae ex cenrro poligoni imparilateri perpendiculariter ducitur in latus eiusdem; altitudine verò aequali praedictae perpendiculari, vna cum dupla illius quę ex centro ad angulum ducitur, &cum tertia proportionalium ad duas praedictas. Sint duo solida sphaeralia, nempe primum parilaterum circa diagonalem A conuersum, alterum verò imparilaterum circa catetum C reuolutum. Con tinuetur ratio Cad D in trib. terminis C, D. E. Dico primum solidum ad secundum esse, vt parallelepipedum basi quadrato B, altitudine A quater CDE sumptum, ad parallelepipedum basi quadrato C, altitudine verò aequali rectis C, &E cum dupla D. simul sumptis. Nam solidum primum ad sphaeram suam est, vt recta A ad B; siue sumpta communi basi quadrato B; vt parallelepipedum basi quadrato B altitudine A, ad cubum B; Vel ut parallelepipedum praedictum quater sumptum, ad cubum B quater sumptum sphaera uerò prima ad secundam est ut quatuor cubi B ad quatuor cubos C, Sphaera denique secunda ad solidum suum (ut ostensum est in 49.