# Opera geometrica 92-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, Propositio LI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/92-2

Propositio LI. Olidum sphęrale parilaterum circa diagonalem reuolutum, S ad solidum sphaerale imparilaterum est, vt parallelepipedum basi quadrato cateti, altitudine diagonali quater sumptum; ad parallelepipedum basi quadrato rectae illius quae ex cenrro poligoni imparilateri perpendiculariter ducitur in latus eiusdem; altitudine verò aequali praedictae perpendiculari, vna cum dupla illius quę ex centro ad angulum ducitur, & cum tertia proportionalium ad duas praedictas. Sint duo solida sphaeralia, nempe primum parilaterum circa diagonalem A conuersum, alterum verò imparilaterum circa catetum C reuolutum. Con tinuetur ratio Cad D in trib. terminis C, D. E. Dico primum solidum ad secundum esse, vt parallelepipedum basi quadrato B, altitudine A quater CDE sumptum, ad parallelepipedum basi quadrato C, altitudine verò aequali rectis C, & E cum dupla D. simul sumptis. Nam solidum primum ad sphaeram suam est, vt recta A ad B; siue sumpta communi basi quadrato B; vt parallelepipedum basi quadrato B altitudine A, ad cubum B; Vel ut parallelepipedum praedictum quater sumptum, ad cubum B quater sumptum sphaera uerò prima ad secundam est ut quatuor cubi B ad quatuor cubos C, Sphaera denique secunda ad solidum suum (ut ostensum est in 49.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
