Latin
THEOREMA II
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 92-3
Unproofread scanNot analysed yet
Omne spatium sub qualibet cycloide linea, &rectà eius basi contentum, ad triangulum super eadem basi, &sub eâdem altitudine constitutum, est vt periphaeria circuli proprij genitoris vna cum duplo basis cycloidis, adduplum balis cycloidis. Ad circulum verò proprium genitorem vnumquodque cycloidale spatium est vt duplum basis cycloidis vna cum periphaeria genitoris circuli ad eiusdem circuli periphaeriam. Hinc problemati locus pararetur, datà quacunque ratione matoris inęqualitatis, cycloidale spatium inuenire, quod ad trianglum, sive circulum suum sit in dataratione, &in data basi Cuiuscunque cycloidalis spatij ad quodlibet spatium cycloida& (etiam si non ab eadem primaria cycloide ortum ducant) ratio componitur ex ratione altitudinis ad altitud, &ex ratione dupli basis cum periphaerià genitrice, ad duplum basis cum periphęria genitrice. Tangentem ad quodlibet imperatum punctum dari posse certum est; peculiari primùm ratione pro Cycloide primaria; deinde vniuersali etiam pro omnibus alijs. Tangens ad darum quodlibet punctum primariae cycloidis ducitur ex puncto sublimiori genitoris circuli per ipsum datum punctum transeuntis. Tangens ad datum punctum cuiuscunque cycloidis ducitur hoc modo. Transeat per datum punctum cycloidis circulus ipsius genitor, quem in dato eodem puncto contingat recta conueniens vel cum basi cycloidis, vel cum alia ipsi aequidistante. Fiatque vt radius circuli poprij ad radium circuli primarij, ita tan gens praedicta inter datum punctum, &basim, vel aequidistantem intercepta, ad aliam quandam lineam aptè sumendam à termino tangentis in ipsa vel basi, vel aequidistante. Tum ab extremi tate huius assumptae tangens ad imperatum punctum cycloidis emittatur. Nonnulla etiam Theoremata pro Mecanicis contemplatoribus ex hac figura deriuari possent, nisi consulendum iam tandem esset ne simul cum molestia tedium fiat, FINIS.