# Opera geometrica 93-2

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, SOLIDO AC IO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/93-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/93-2

SOLIDO AC IO HYPERBOLICO Problema alterum. Proemium ad Lectorem. GGREDIOR iam opus quod ipsis Geometriae candidatis non solum difficile videatur ve rùm etiam impossibile. Hactenus enim in Mathematicis Scholis repertae sunt dimensiones figurarum ab omni parte finem habentium: quandoquidem inter omnia solida, quae ab antiquis, & modernis Auctoribus multiplici conatu ad mensuram redacta sunt, nullum adhuc, quod ego sciam, vllam dimensionem habuit extensione infinitam. Imò statim atque proponatur siue solidum aliquod, siue figura plana, cuius aliqua extensio in infinitam distantiam procedat, vnusquisque cogitabit huius modi figuram infinitę magnitudinis esse debere. Attamen solidum habet Geometria, longitudine quidem infinitum, sed tanta praeditum subtilitate, vt licet in infinitum producatur, exigui tamen cylindri molem non excedat. Tale erit solidum illud ab hyperbola genitum, quod huius libelli contemplatione prosequemur; intactum hucusque ab alijs, & multiplici, curiosaque Theorematum varietate faecundissimum; eò vsque vt, nisi me fallat Proemium. lat affectus, vniuersa Geometria inter hactenus consideratas figuras nullam habeat curiositatis abundantiorem. Quo ad methodum demonstrandi, vnicum quidem, & pręcipuum Theorema duplici conatu ostendemus, & per indiuisibilia, & more Veterum.

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
