# Opera geometrica 94

Evangelista Torricelli, Opera geometrica, SOLIDO AC IO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/evangelista-torricelli/opera-geometrica/94

Quamquam (vt vera fateamur) primò inuentum sit per Indiuisibilium Geometriam; qui sane verus est demonstrandi modus scientificus, semper directus, & ipsi naturae germanus. Miseret me veteris Geometriae, quae cum Indiuisibilium doctrinam, siue non nouerit, siue non admiserit, circà dimensionem solidorum adeò paucas veritates inuenit, vt ipsà penurià infelix ad aetatem nostram peruenerit. Antiquorum enim Theoremata circà doctrinam solidorum, quota pars sunt contemplationum, quàs mrabilis nostro aeuo Caualerius (omssis alijs) instituit, circà tot classes solidorum, specie differentium, multitudine abundantium? Methodus nostra, quam vsurpaturi sumus in praerato Theoremate, procedet per Indiuisibilia curua, sine aliorum exemplo, non tamen sine praemissa Geome triae approbatione, Considerabimus enim omnes cylindricas superficies circà communem axem in nostro solido descriptibiles. Cuius rei cum nullum Caualerius ipse tradiderit in sua Geometria elementum, existimauimus nostram arguendi rationem exemplis aliquot esse corroborandam. Quamquàm hoc apud me superfluum sit; cum iam totum huius libelli progressum ratum habeam, eò quòd ipsum admiserit, probaueritque doctissimus, & eruditissimus vir Raphael Magiottus; cui, vt in plurimis alijs scientijs, artibusque, ita & in Mathematicis disciplinis neminem quis iure anteposuerit. Praemittemus itaque ante ipsum opus, sub Exemplorum nomine, quasdam Geometrię propositiones iam pridem notas, sed à nobis per Indiuisibilia curua demonstratas: Sic enim magis manifestum fiet hunc modum demonstrandi non esse negligendum, praesertim cum in rebus difficillimis maximum ipsius momentum reperiatur. Indiuisibilia verò curua quae ad huiusmodi demonstrationes idonea sunt, in planis quidem figuris solae circulorum periphaerię se se offerunt; in solidis autem, superficies sphaericae, cylindricae, conicaeque. Quandoquidem istae tantum considerabiles sunt, tamquam ipsas figuras perfectè adaequantes, & vndique aequalis, vniformisque (vt ita dicam) spissitudinis. Pręmittimus igitur ante operis aggressionem, promissa aliquot Theorematum Geometricorum Exempla

---

Evangelista Torricelli, Opera geometrica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
