Latin
EXEMPLVM PRIMVM
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXEMPLVM PRIMVM. ESto circulus, cuius centrum Aa semidiameter ab, tan gens verò sit DC, quae supponaAptur aequalis periphaeriae bd. Tum coniungatur ac. Dico circulum bd. triangulo ab C esse ęqualem. Sumatur in semidiametro ab, quodlibet punctum in; &per i agantur, periphęria io circa idem centrum a, &recta il parallela ad bc. Erit itaque periphaeria bà, ad periphaeriam 10, vt semidiameter ba, ad 21. (demonstratur enim hoc à priori, non supposità circuli dimensione) siue vt be ad il; &permutando; erit periphaeria bà, ad rectam be, vt periphaeria IO, ad rectam il. Ergò periphęria Jo, rectae il erit aequalis: &hoc semper, vbicunque sit punctumi Quarè &omnes periphaeriae simul sumptę, omnibus rectis simul sumptis aequales erunt nempe circulus ipse bò, aequalis erit triangulo abc. Quod erat &c. Concordat cum hoc Theoremate Propositio Prima Archim. De Dimensione circuli. Exemplum II. Sto circulus, cuius radius ab, tangensque be sit aequalis Ediametro; &coniunctà ac conuertatur figura circa a b, ita vt fiat sphaera bf, &conus rectus cad. Dico sphęram bf, cono cad esse aequalem. Sumatur enim in ab quoduis punctum i, &per ipsum i transeat superficies sphęricaih, circà centrum a; circulusque Tim in cono cad. Iam: superficies sphęrica bs aequalis erit circulo cd sphęrica verò bf, ad sphaericam in, est vt quadratum ba, ad quadratum ai; siue vt quadratum be ad quad.