# Iulii Exuperantii Opusculum 1.1-2

Exurperantius, Iulii Exuperantii Opusculum, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/exurperantius/iulii-exuperantii-opusculum/1.1

[1] Cum Lucius Metellus proconsul contra Iugurtham in Numidiam exercitum duceret, Marium ex gregariis militibus genere ignobilem, sed virtute praestantem, secum habuit. [2] Quem cum militibus quaestorem fecisset, ita se factis fortibus promiserat, ut hostibus terrori, Romano imperatori carus esset. [3] Sed victimas immolanti numinibus, in oppido Numidarum cui nomen est Utica, Haruspices magna quaedam impendere Mario responderunt: atque hortati sunt ut quae vellet auderet, peteretque celsiora natalibus meritisque maiora; siquidem cuncta videbatur favor spondere fortunae. [4] Tunc capiendi consulatus invasit magna cupiditas, ad quem petendum, paratis suffragiis, relicta provincia Romam venit: [5] ibique de Metelli rebus loquendo corruptius ac suam extollendo virtutem, effecit animos vulgi cupidos novitatis, in suum excitando favorem adiuvantibus tribunis plebis. [6] Nam eo tempore, inter patres et populum studio dominationis erant excitata certamina. Ita factum est ut, quasi in perniciem nobilitatis quam lacerabat iniuriis, Marius novis extolleretur honoribus. [7] Itaque comitiis consularibus, universus populus, qui ad eligendum convenerat, Marium consulem iussit; et erepta Metello provincia, in Numidiam missus est. [8] Sed is accepto consulatu quasi spolium victoriae superatis patribus ostentabat, aperteque se eorum potentiae profitebatur adversum. [9] Sed cum militem novum scriberet, primum omnium, capite censos cives, infidos atque inutiles duxit ad bellum; ut hac ratione, cum publico detrimento, populo gratiam redderet a quo speratos honores acceperat. [10] Nam populus Romanus per classes divisus erat, et pro patrimonii facultate censebatur. [11] Et hi, omnes quibus res erant, ad militiam ducebantur. Diligenter enim pro victoria laborabant, qui cum libertate bona patria defendebant. [12] Illi autem quibus nullae opes erant, caput suum quod solum possidebant, censebantur, et belli tempore in moenibus residebant. Facile enim poterant existere proditores: quia egestas haud facile habetur sine damno. [13] Hos igitur Marins , quibus non fierat respublica committenda, duxit ad bellum. [14] Sed forte L. Sullam legatum, unum de nobilibus, in provinciam duxit; atque ibi confecto feliciter bello et Iugurtha capto, ad urbem rediere victores, atque statim virtute cognita, Marius in Galliam missus, quae tunc Romanos fines hostili incursione vexabat.

---

Exurperantius, IULII EXUPERANTII OPUSCULUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/exuperantius.shtml.
