# Iulii Exuperantii Opusculum 1.3-6

Exurperantius, Iulii Exuperantii Opusculum, 1.3 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/exurperantius/iulii-exuperantii-opusculum/1.3

[15] Eodem tempore Mithridates, cum magnis copiis, universam Asiam urbesque sociorum expugnando atque vastando coepit affligere. [16] Ad quem coercendum L. Sulla est cum exercitu destinatus, cuius in Africano bello probata erat corporis atque animi magnitudo. [17] Hoc ubi Mario compertum est, terminare quod gerebat proelium festinavit; et homo infinitae cupidus gloriae, non patiebatur libertatem dignitatemque Romanam alterius virtute defendi. Contusis igitur Gallis, vastataque natione penitus barbarorum, Romam iterum victor intravit. [18] Itaque instinctu eius Sulpicius tribunus plebis legem tulit ut auferretur Sullae provincia ac Mario daretur. [19] Hoc Sullae ubi nuntiatum est, Murenam legatum suum provinciae Valerianisque praefecit militibus quos infidos bellis existimabat esse civilibus; et cum parte exercitus, iniuriae dolore commotus, ad extinguendam Marianam venit factionem. [20] Statim ut Romam venit, resistentem sibi Sulpicium et seditiosis contionibus rem publicam disturbantem, cum multis quos sibi socios adsciverat, trucidavit: atque Marium ipsum machinatorem tantae contumeliae, in exsilium impetu detrusit armorum: [21] atque ille quotiens victor, per Gallorum atque Afrorum rura quae ipse vastaverat, naufragus atque egenus erravit. [22] Dum haec aguntur, Cinna et Octavius facti sunt consules: quorum Cinna de partibus Marianis fuit. [23] Hic legem tulit ut novi cives, qui aliqua ratione Romanam acceperant civitatem, cum veteribus, nulla discretione suffragium ferrent. [24] Hoc videlicet in eorum gratiam faciebat qui Marium suis suffragiis extulerant, et amplissimis honoribus decorarant. Sed haec lex iniuriosa erat in veteres cives qui meritum dignitatis videbantur amittere, si cum novis indignis in ferendo suffragio iungerentur. [25] Ob hoc itaque Octavius conlega commotus, ut seditionibus privaretur, collegam suum Cinnam, adnitentibus veteribus civibus, in exsilium misit armatus, munitus videlicet copiis Sullae. [26] Quae cum agerentur, maximus ex utrisque partibus civium numerus interemptus est. [27] Expulsus igitur Cinna cum vagaretur, ad Africam ubi Marius inops erat forte pervenit, atque ibi communicato consilio, sollicitatis animis perditorum et de ergastulis erutis servis, exercitum confecerunt; et armata validissima manu iuventutis ad urbem venerunt, atque Octavium Sullae satellitem superatum necaverunt. [28 ]Tunc varia crudelitas pervagata est, ut nobilitas omnis ad fugitivorum trucidaretur arbitrium: atque eo immanis saevitia Cinnae fuit, ut nec illis parceret quorum opera erat victor effectus. [29] Et cum hac insolentia in omnis communiter baccharetur, cum haberet contiones, a militibus suis occisus est. [30] Tum Marius, ne sine socio dominatum sustinere non posset in locum Cinnae Carbonem sibi in septimo consulatu conlegam subrogavit. [31] Tum Sulla, tanta indignatione commotus, contra Marium atque Carbonem exercitum duxit; et inter se ferali certamine Romani exercitus conflixere. In quo bello superatus est Marius. [32] Tum vero Sulla victor, quidquid in urbe remanserat, crudeliter persecutus est, et rempublicam vindicatam non reddidit legibus, sed ipse possedit : ac se talem praebuit, ut Cinnana ac Mariana, quod ultum erat, dominatio quaereretur. [33] Hinc Sallustius: "Bonis initiis malos eventus habuit. Nam fuerunt bona principia quod oppressam voluit civium defendere libertatem; mali eventus, quod superatis dominis et ducibus saevis, gravius ipse civitatem quassavit qui se publicae calamitatis fore promiserat defensorem. [34] Hic cum teneret imperium, multas leges ac iura praescripsit; multas civitatibus immunitates vectigalium dedit, multos Romana civitate donavit.

---

Exurperantius, IULII EXUPERANTII OPUSCULUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/exuperantius.shtml.
