# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 1

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), PLANTARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/1

PLANTARVM ALIQVOT ANTIQVORVM DELINEATIONIBVS MAGIS RESPONDENTIVM HISTORIA. FABIO COLVMNA AVCTORE. Isopyrum Dioscoridis. OTIYPON dictum est, ἐτὸ τοῦ πυρὸς, Nomen non πυροῦ: quia florem edit forma & Etylammae similem: flos enim ita simul mon. congestos apices habet, vt ignis flammas repraesentet: nam ex lata basi in acutum desinunt quinque illae summae partes contortae, inque sese infle xae, ita vt vento agitatam flammam demonstrent: pyramidales quidem sunt flores, vnde ἀτο τοῦ πυρος, τὸ πυροειδης, ignis scilicet speciem habens dicitur, indeque πυραμίδες quia in modum flammae in acutum, ex lato prodeuntes desinunt. Alij verò Phasiolon vocant ob similitudinem, nam vt Dio- Lib. 4. scorides ait, κατ’ἄκρον τὸ πέταλον ἔλικα φέρει, in extremo folium capreolum producit: floris folium, πέταλον intelligendum; nam idem Dioscorides in capite de Vnguento Rosaceo ait, Pόδων ἀβρόχων Lib. 1. ἀριθμῶ χίλια πέταλα, Rosarum non madidarum numero mille folia. ἔλικα capreolum, quem Plinius hîc pampinum vertit, vt etiam alibi; eritque sensus: Floris folium in summo, si positum ipsius consideraueris, si verò partem, in ipsius extremo, producit ὅλικα, capreolum, capreoli quidem modo inflectitur: quod ex Plinij textu fit clarius, ait enim: folium in pampinos torquetur: floris scilicet extremum in pampinum, capreoli scilicet, viticulaeque modo tortuosum desinit. Similitudo autem inter Phasiolon & Isopyron erit, vt Isopyri flores in pampinos inflexi, Phasioli florum ex petiolis simul dependentium positum penè referant. Quod perbellè, & exactè exprimit planta à me proposita, totamque Dioscoridis historiam explere videtur, qui ait.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
