# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 10

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), PLANTARVMQVE NOVARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/10

Caudam uerò longam habet sesquicorporis longitudinem aequantem propè initium crassam, & quadratam, in extremo rotundam, & multò tenuiorem inferius limbum ha bentem, quo dirigit cursum: supra uerò aculeum osseum durum utrinque serratum dentibus caudae radicem respicientibus dodrantem longum uidi, latum in imo sesquiunciam, in extremo acutiorem, ab initio caudae absentem tertia totius caudae parte: quam etsi alij recentiores squamis carentem depinxerint (parui piscis iconem) maiores quidem atque grandiores minimè uiderunt, sicuti & Plinius qui radium quincuncialem, ueluti maximum describit. Sed & quae non excedit decem libras, parem habet, quid de ea quae ducentas excedit, dicendum, quae pugionem ferreum aequantem, ut dixi aculeum habet? Haec autem caudam habet squamis osseis asperam utrinque, patellis nostratibus similibus, sed aculeatis in summo, quas proprio uocabulo Graeci λεπάδες uocant in aquatilibus, ideoque λεπάδες dictae sunt, quia ad modum λεπίδων à cute excrescentium extuberant: unde morbi genus quem porriginem Latini appel lant sic dictum est, nam uelut plures patellae saxo haerentes, ita porri cuti extuberantes conspiciuntur, sicuti etiam exanthemata, in quorum modum erumpentem scabiem Ficum arborem ha bere testatur Theophrastus. quam in Ficu quadam paucis ab hinc diebus eruptam animaduerti. Φολίδες uerò propriè squamae sunt reptantium animalium, sed confunduntur, nam ρολίδες aiunt esse serpentium λεπίδες, & Hippocrates ρολίδα τοῦ χειλκου, squamam aeris, dixit: quam Dioscorides λεπίδα τοῦ χαλκοῦ appellauit, quibus communiter squamas omnes cuiusuis generis λεπὶς, & ρολiς uerba significare perspicitur. Dioscorides uerò etsi ρολίσιν uerbum scripsit, quo serpentium squamas denotatur, hoc tamen locodata opera, potest dici, utieo uerbo uoluisse; cauda quidem huius piscis ueluti serpens squamosus uidetur; & sic squamas illas siue ρολίδες dictas respici à dentibus reflexis aculei, ut Dioscorides ait (non retrouersis squamis, ut perperam Hippolytus Saluianus interpretatus est, pro dentibus reflexis) cognitum est. Atque hanc esse ueram interpretationem non est dubitandum.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
