# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 100

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/100

Postea caules edit cubitales, & bicubitales etiam, quibus per interualla geniculis folia haerent ex opposito bina, tenuiora, magisque pinnata, ex qui bus alae exeunt, in quorum, & caulis summo longis petiolis incumbentia extant capitula florum purpureorum, ad caeruieum vergentium, similia Trifolio Bituminoso, vel magis plantae Pycnocomon à me dictae, quę hîc toto anno propter caeli amoenitatem vbique viarum per margines florida visuntur, oculosque recreant, sed Aestate magis: quibus decisis succedunt fructus plurimi circum compositi caput efformantes oblongum, ideoque Dioscorides dixit καρπὸν πολὺν, fructum copiosum: fructus hi diligenti naturae industria sunt formati, singuli enim in imo quo cohaerent, sunt acutiores, in medio illorum crassiores, è medio verò ad summum latiores fiunt, atque cartilagine quadam tenui lineis signata constructi: quos si inuertes pilei formam, vel nolę repręsentare videbis: latior enim pars, & cartilaginea, lim bum; reliquum pyramidalem formam, quae pars tota circumfracta est per longum, in arcus, & pontes peruios, perquam eleganti structura: atque si illos expressè peruios videre volueris, fructum aspice plantae maioris Hispanicae ab Herbarijs dictae congeneris, qui cùm sit maior, maiora habet foramina, ita vt acus permeet per singulos arcus: semen hoc plantae Hispanicae hirsut um in imo est, hoc differens à nostrate. Hanc si coniecturae indulgendum est, magis suae respondere delineationi censeo: nec nisi Lanaria herba certior sit, atque diuersis folijs, de hac disceptandum est amplius. Vires non alias, quàm ad amatoria vtilem radicem esse, Dioscorides descripsit. Plinius, hac ratione dixit; Phyteuma, qualis sit, describere superuacuum arbitror cùm sit nsus eius tantùm ad amatoria. Sed certè ad aliud vtilem esse posse censeo, nam non quia vsus erat ad amatoria tantùm, vires alias quibus non vtebantur, vel minimè cognitas habebant, habere non poterit. Quare non mirum si recentiores alias huic vires, & non ad amatoria, quorum vsus exoleuit, cognouere sub Scabiosae nomine, quia ad Scabiem sanandam, atque siccan dam vtilem illitam putant: an autem hoc vi calidi, vel frigidi, siccantis eueniat, ignorare eos penitus mihi videtur: nam Pena & Lobellius viri docti, nunc similem faciunt viribus plantae Succisae, vel Diaboli morsus ab ipsis appellatae, à me vero Pycnocomon, acribus, atque cordi inimicis, nunc verò Cyaneis, Chondrillis, & Intybis, r efrigerantibus, siccantibusque, ac cor di amicis.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
