Latin
101
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 101
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vires hae recentiorum plantis attributae, vt contra venena, &pestiferos morbos, Theriaca admixta sint vtiles; vel refrigerantes, atque constringentes sint, Plantagine, Equiseto, &similibus immixtis, minimè animo meo satisfaciunt, nam quaelibet planta nisi viribus sit omnino contrarijs, admixtis vtilibus, efficere idem dici potest. In hac planta etsi aliquid amaritudinis insit, non tamen acrem esse percipitur, quare non mirum si viribus siccantibus, &adstringentibus esse aliqui dixerunt, qui Stoeben Dioscoridis esse putarunt: atque Plantarum Auctor historiae ait, decoctum Scabiosae mirum in modum esse efficax contra scabiem haustum, sicuti &succus illitus scabiosis corporibus. Sed scabiosis etsi extrinsecus calida, &sicca, vtilia sint, non calefacientes, &acres syrupos, sed refrigerantes, atque siccantes exhiberi scio: quod peritioribus atque huius facultatis studiosis viris decernendum relinquo. Dioscorides hanc ad amatoria vtilem esse scripsit, sed modum omisit, quare isscognitus adhuc erit, praesertim cùm potiùs magica, quàm physica facultate hoc efficere possit, sicuti in alijs, quae appensae collo, uel domui, uel tactae, vel simili modo utiles ad aliquid esse praedicantur. Non est Phyteuma quae ab alijs Matthiolo, &Pena describitur, nulla quidem illarum fructus habet copiosos, sed paucos contra Dioscoridis sententiam, qui καρπον πολὺν habere ait, nec folia habeat Struthij herbae, quae folijs pinnatis, &ex genere ἀκανθορύλλων, atque Sonchi capite esse censetur auctore Theophrasto, de qua supra diximus. Erinus Nicandri &Dioicoridis. RNOM plantam hanc appellarunt Antiqui, quia lacteum succum habet, atque emit tit Caprificimodo, quae ἔρινεος à Graecis dicitur. Quapropter Plinius post Caprifici descriptionem, ita hanc subscripsit. Herba quoque quam Graeci Erineon vocant, reddenda in hoc loco propter gentilitatem. Et quia Ocimi folia antequam caulem edat habet, ut in Ocimoide obseruatur, Ocimoimoides, &quia aquatica loca diligat, ὑδρηρὸν, dicta fuit. Dioscorides his notis depinxit Ἔρινος φύεται παρὰ ποταμοῖς καὶ κρίναις.