# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 103

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/103

φύλλα ἔχει ὡκίμῳ ὅμοια. μικρότερα δὲ καὶ ἐπεχισμένα ἐκ τῶν ἄνωθεν μερῶν. κλωνία δὲ ἐἡ στʼ. σπιθαμιαῖα. ἄνθη λευκά. καρπον δὲ μέλανα, μικρὸν, συφόν ὀποῦ δὲ μεστός ὅσιν ὁ καυλὸς καὶ τα πέταλα. Erinus nascitur apud fluuios, & fontes: folia habet Ocimo similia, minora verò, & incisa in extremis partibus: ramulos quinque aut sex pedis altitudine: flores albos, fructum nigrum, paruum, & acerbum. Caulis & folia succo referta sunt. Plinius ita transcripsit, Palmum alta est, cauliculis quinis ferè, Ocimi similitudine, flos candidus, semen nigrum, paruum. His respondere videtur planta à me depicta, quae non nisi locis aquosis, fontium, fluuiorum ripis, ac Vallibus, in Montium radicibus vbique hîc frequentissima: radice constat carnosa non magna, paruum Rhaphanum aequantem ad summum, candida, gustu suaui ex dulci acerba, acetarijs expetita; lactescente; in medio, vel imo parum extuberante, à qua folia exeunt primo Vere Ocimi folijs similia, minora verò, medij Ocimi folijs aequalia, per ambitum serrata, supernè hirsuta parum, atque viridia, infernè verò laeuia, atque polita, albidioraque: caules postea ab radice emittit plures, secundum loci annique temperiem, pedales, vel maiores, angulosos, hirsutos: quos folia absque petiolis alternatim circundant, longiora admodum, angustioraque minusque serrata, ita vt qui viderit plantam sine caule, atque postéa caule praeditam, diuersam absque dubio esse censeat, nisi domi cultam obseruauerit: folia quidem, quae, antequam caules ederet, habebat terram tangentia, marcida euanescunt, nec in illa am plius inueniuntur. Ex foliorum alis ramuli exeunt, in quibus sicut in caulibus flores Maio exeunt petiolis paruis haerentes caui, quinque diuisuris in extremo dissecti, colore albicantes, & etiam purpurascentes, intus thyrsum habentes qui in tres curuas partes diuiditur: quibus siccatis florum basis extuberat, quae hirsuta est, & in quinque viridia foliola desinit, semen perficiens Iunio & Iulio fuscum, minutum, compressum, gustu acerbum, quod cùm perfectum & siccatum est, per basis foraminà quae tunc peruia sunt decidit. Tota planta ex radice, ad florum calyces vsque lacte manat dulci disrupta. His igitur videtur, natali loco, forma foliorum, lactis copia & sapore, quae notae priuatae sunt, suae delineationi respondere. Huic Dioscorides has vires tribuit. Huius semen drachmarum duarum pondere, ad mellis Cyathos quatuor admixtum, ad oculorum fluxiones sistendas illinitur. At succus aurium dolorem sedat, cum sulphure niuo, & nitro instillatus. Plinius habet, tritum cum melle Attico, oculorum epiphoris medetur: vtcunque autem decerpta manat lacte multo, & dulci herba, perquam vtilis aurium dolori, nitri exigui addito. Folia resistunt venenis.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
