# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 108

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/108

Sed cum sit γναρικὴ spina, cuius uius in uellicandis uestibus sit, quod uerbi γνάρω est proprium, unde γνάροι dicuntur instrumenta quo lanae carminantur: vt Suidas habęt ἄργᾶνον ἐν κόκνῳ κέῖτρα ἔχον &c. Interpres uerò Aristoph. in Pιutρ, κναρὸς veὶ γνάρος ἀκανθώδες τὶ, γ ξύουσι τα ἱμάτια: capitula etiam ἀκανθώδη esse uidentur, quae hunc usum facilè praebere possunt, cùm sint in gyrum aculeata, atque uestibus haerentia: unde Echinion, Lappaginem, uel minorem Lappulam aliqui appellarunt, quae etsi Hippophai sint supra scripta, huic tamen conueniunt; nam Hippophaes acinos habet molles, nec aculeatos, & confusae sunt in principio capitis huius nomenclaturae in, qua duae plantae describuntur. In medio uerò foliorum unmbilieo Nouembri mense inueniuntur in omnibus unicum, uel plura uelutscapitula, sine caule, sed inter folia haerentia, colore ex luteo albescentia, quae nihil aliud sunt nisi spin foliolorum mondo exorientes, ac ueluti folia nostratis Aloës composita conspieimntur, alternatim aliae inter alias exeuntes: nihil intus continentia, quare ideo χαῦνα, appellata sunt, & planta χαμαιπετές, quam Plinius sine caule, sine flore, capitibus tantùm inanibus esse ait Nec est mirandum plantam hapcita ab Antiquis mutilam descriptam fuisse, sine caule, hummme & sine flore, capitulis inanibus: nam hoc etsi ijs uitio uerti possit, cùm plantas multas serò caulem, uel florem edentes, ac etiam praecoces sine caule atque flore descripserint: tamen non ab re uideturffactum; saepius enim, cùm longo tempore caule & flore uidua sint, sine illis inueniuntur; quare nota illis magis praecipussatque congruenti, descriptae uideri possunt. Ex eo tempore ita humilis, capituloque inani, ad Aestatis initium usque durat: atque exinde caulem incipit edere cubitalem hirsutum, sed siccatus laeuis efficitur: multis alis diuisus, singulisque alarum sinibus folia haerent tenuiora, inter quae capitula exeunt spinis diuisa uti priora, ex uiridi, in purpureum luteum albicantémque colorem desinentia, postea in uentrem siue corpus extuberantia, quae Aestate flores promunt purpura scentes Cyanoides sed mitutis πετάλοις refertos: quibus exactis semina perficiuntur pappo inuoluta Cnici modo, sed minora admodum compressa, colore cinereo: gustu amaro. Radicis sapor & odor ingratus, acris. Huic plantae Dioscorides has viVires.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
