# ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 11-2

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos), PLANTARVMQVE NOVARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fabio-colonna/phytobasanos/11-2

Non igitur Rondeletius amplius in explicando verbum ρολίσιν commorari debet, sed forum pisca torium adeat, uel Piscatores, à quibus, si piscem uidere noluerit, audire poterit huius piscis descriptionem & naturam. De quo Plinius loquens ait, Sed nullum vsquam execrabilius quàm radi us super caudam eminens Trygonis, quam nostri Pastinacam appellant, quincunciali magnitudine: arbores infixus necat: arma vt telum perforat vi ferri, & veneni malo. Et alibi, nihil est vnquam nenenatius, quàm in mari Pastinaca, vtpotè cùm radio eius arbores necari dixerimus. Aelianus verò, Pastinaca aculeum (cuius ante mentionem feci) mortiferum habet, vt vel celeriter non modò homines, sed etiam animalia alia perdere queat, quod quidem ipsum, vt non admirabilitatem facit, certè id stupendam admirationem habet: quod si ad maximam arborem, & vegetam, & summè virentem aculeum admoueas, & defigas, non multo post amittit folia, quae postquam defluxerunt, totus truncus similis est arboribus, solis ardoribus exiccatis aestate, cum maxima est siccitas. His similia alibi etiam, sicuti Nicander in Theriaca sua, & Oppianus. Piscatores non nisi cauda exempta pastinacam hanc & congeneres in forum uendendi causa afferunt, vetitum est enim, nec nisi amicis, & qui uenenum effugere sciant, multis etiam obsequijs praestitis cum cauda domi secretò afferunt. Huius ueneni signa tradidit Dioscorides. Remedio sunt multa, quae collegit Saluianus, sed praesertim ipsa Pastinaca diuulsa & vulneri imposita sui ictus medela est; inter alia quae idem Diosc. scribit: & Plin. Pastinaca contra suum ictu remedio est, cinere suo ex aceto illito, vel alterius. Et alia multa; sed eadem Pastinaca non modò contra suum uenenum antipharmacum est, sed & alijs affectibus succurrit, ut scilicet, dentium dolorem mitiget, atque illos frangendo euocet. Modus autem utem di, à Plinio describitur hoc modo Pastinacae quoque radio scarifica re gingiuas, in dolore vtilissimum. Conteritur is, & cum Elleboro albo illitus, dentes sine mexatione extrahit. Celsus uerò, ait, aculeus torretur deinde conteritur, resinâque excipitur, quadente circundato, hunc soluit Addit Plinius etiam Strumas curare, his uerbis. Eadem vit & Pastinacae radio, & Lepore marino imposito ita vt celeriter remoueantur, & alibi. Partus adiuuare, & faciles facere Pastinacae radius adalligatus vmbilico existimatur, si viuenti ablatus sit, ipsaque in mare demissa. & alibi: Pruritum scabiemque non hominum modò, sed & quadrupedum efficacissimè sedat iecur pastinacae decoctum in oleo. Stella Stella Marina altera δεκαδασυακτινοειδὴς. QVA & perelegans est huius Stellae forma, ab alijs omnibus differens, nec adhuc descripta: nostro litori frequens, ita ut nec ulla retrahantur retia, quin ipsis implicata, & simul cum piscibus in foro etiam non inueniatur. Haec admodum fragilis est, ut uiua ne ab rete exci piatur potius frangi patitur, ita illi se implexâ cirris continet.

---

Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A6%CE%A5%CE%A4%CE%9F%CE%92%CE%91%CE%A3%CE%91%CE%9D%CE%9F%CE%A3_(Phytobasanos).
