Latin
110
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 110
Unproofread scanNot analysed yet
cocti aliquot thyrsos, qui aliorum Asparagorum modo manduntur crudi &cum oleo, aceto, &sale. Nusquam abundantiùs, quàm supra Olysiponem lebrosis locis iuxta vias non procul à Tago obseruaui: nascitur tamen alijs Lusitaniae locis, &tota ferè Baetica. Octobri fructu maturo inueni, raros etiam hinc inde sparsos flores. Apocynum Dioscoridis. LANTARVM pleraeque nomen ab inuentore acceperunt, eoque deinceps nomine appellatae fuerunt: aliae à loco in quo nascuntur, plurimae uerò à ui uel effectu, inter quę est hęc connumeranda; :quae quia canes interimit, nomen à canibus habet, ἀπὸ τοῦ κυνὸς, ἀπόκυνον dicta: cui vi respondent etiam nomina alia, κύναγχον, κυνόμορον, κυνοκτόνον, &κυνοκράμβη. addiderunt etiam à ui necandi Pantheras, παρδαλιαγχές. Hanc verò, ut ab hominibus caueatur, quia uenenosa sit, atque ne pro Asclepiade, à similitudine decepti accipiant, Dioscorides vt alia quaedam ve nenosa diligenter descripsit: atque notam illi priuatam ab Ascle piade alienam adscripsit, luteum scilicet succum, quo turgere asserit: eius verba sunt haec. A πόκυνον, οἱ δὲ κύναγχον, οἱ δὲ πἄρδα λιαγχὲς, οἱ δὲ κυνόμορον, οἱ δὲ κυνοκράμβῃ καλοῦσι, ἔρνος ἐσι ῥάβδους ἔχων μάκράς. λυγώδεις, δυς ραύστους, φύλλα κισῷ ὅμοια, μαλακώτερα δὲ καὶ ὀξύτερα κατ᾽ ἄκρον, βαρύοσμα, ὑπόγλιχρα, ὀποῦ μεστα μηλίνου. καρπὸς δὲ ὡσεὶ λοβὸς κύάμων περὶ δακτύλου το μῆκος, θυλακώδης, ἐφʼ ὧν σπερμάτια σκληρά, σμικρα, μέλανα. Apocynum siue Cynocrambe frutex est virgas habens longas, flexibiles, in aliquibus legitur, δυσώδεις, scilicet graueolentes, frangenti contumaces: folia Hederae similia, molliora verò &acutiora in summo, graueclentia, subuiscosa, succo reserta melino. Fructum vt siliquam Fabarum digiti ferè longitudine, folliculi specie, in quibus semma, Marcelli textus habet λευκά, albascilicet,) dura paria, &nigra. Plinius nius uerò habet, Frutex est folio Hederae, molliore tamen, &minus longis viticulis, semine acuto, diuiso, lanuginoso, graui odore. Nec aliquid de succo luteo refert, non mirum quidem est, nam alijs rebus grauioribus incumbere oportebat.